monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 11 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 1
KALEND. IANUARII. Octava Dominicae nativitatis est, qua videlicet die idem Dominus noster circumcisus est in carne, secundum legem Moysi, et nomen Iesus accepit, quod angelicum de eo oraculum ante conceptionem eius in utero vaticinabatur. Eodem die nativitas est Almachii martyris , qui iubente Alypio Urbis praefecto, cum diceret: 'Hodie octavae Dominicae dici sunt: cessate a superstitionibus idolorum, et sacrificiis pollutis;' a gladiatoribus hac de causa occisus est. Et eadem die Romae nativitas Martinae virginis et martyris, quae passa est sub Alexandro Caesare, pro fide Christi multis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio percussa, quae etiam idola et simulacra orando destruxit, et multos ad fidem Christi convertit. Alexander vero post obitum beatae virginis percussus est dolore cordis, et sicut rabidus canis carnes suas lacerans, pessimam vitam cum magno supplicio exspiravit. Item eadem die Romae passio Concordii presbyteri et martyris sub Antonino imperatore per Torquatum comitem perpetrata, qui nolens sacrificare idolis, capitalem sententiam subiit.